Quin Philosophemur-logo

Quin Philosophemur

Philosophy Podcasts

A small philosophy podcast in Latin about some big questions

Location:

United States

Description:

A small philosophy podcast in Latin about some big questions

Language:

English


Episodes
Ask host to enable sharing for playback control

De primo qui dicitur philosopho

4/17/2021
Quis fuit Thales et cur eum titulo "primi philosophi" quidam induerunt?

Duration:00:23:46

Ask host to enable sharing for playback control

Inter Ciceronem et Senecam de natura dissensio

3/25/2021
Faber et Augustus opiniones duas, alteram Ciceronis alteram Senecae, de naturae largitate quae eadem omnibus non est comparant et rogant utrum inter se congruant necne. Cur nobis est terra parca sed bestiis ceteris liberalis larga ferax? "Nos vero," ait Cicero [de finibus 2.111], "siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo...

Duration:00:28:33

Ask host to enable sharing for playback control

De moriendi desiderio

2/17/2021
***Iterum hoc colloquio tractatur mors de qua rogatur utrum sapientis sit mori desiderare an satius sit dicere qui mori desideret semper malum desiderare?

Duration:00:31:43

Ask host to enable sharing for playback control

De desiderio (2)**

2/10/2021
**AUDITURO/AE CAVENDUM**: in colloquio hoc – secundo de desiderio habito – de moriendi desiderio disputatio brevis habetur. Colloquium de naturae desideriis quae et quales sint. Senecae placitum quod tractamus – "nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum" – in contextu legi potest hic: https://latin.packhum.org/loc/1017/12/215/220-287@1#215

Duration:00:25:51

Ask host to enable sharing for playback control

De desiderio (1)

1/12/2021
Quid sibi velit "desiderium" vel potius quid hoc verbo significemus Augustus et Faber discutere incipiunt.

Duration:00:24:02

Ask host to enable sharing for playback control

De difficili Christi consolatione (pars II)

1/4/2021
Loci hoc in colloquio tractati: Hieronymus ad Heliodorum de puella dormienti: Evangelium s. Matt: 9.25 de Lazaro: Evangelium s. Ioh: 11.1-44

Duration:00:29:07

Ask host to enable sharing for playback control

Estne consolatio Christi?

12/28/2020
Estne consolatio Christi quae differt ab consolatione philosophiae? Augustus et Faber inquisitioni – an consolationes inter se differant – operam dant verba Pauli ad Thessalonicenses tractando: "nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus, qui residui sumus...

Duration:00:33:39

Ask host to enable sharing for playback control

Quid sit consolatio?

12/21/2020
Paucis colloquiis iam habitis de Boethii opere de Philosophiae Consolatione, manifestum est (nobis saltem) rimandum esse quidnam sit consolatio. Multum Augustus consolationis dixit se invenisse in carmine Horatii ubi Faber autem nil huius generis vidit, cui aliud est consolari velle aliud alicunde sua sponte solacium accipere. Quid igitur sit haec res quam consolationem appellamus?

Duration:00:36:57

Ask host to enable sharing for playback control

Immortalia ne speres

12/15/2020
Philosophia Boethii docet nobis cavendum esse a Musis scaenicis quae nos aegros dulcibus alant venenis et morbo cuidam assuefaciant. Sunt autem poetae, ut Horatius, qui nos carminibus consolantur de vita humana. Ecquid nos homines naturā morti obnoxios consolari possit? quidsi mors ipsa consolatio ut Boethius in carmine primo docere videtur? Infra legi potest carmen Horatii de quo in hoc episidio colloquimur: 4.VII Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae; mutat...

Duration:00:32:18

Ask host to enable sharing for playback control

Philosophia contra Musas Poeticas (De consolatione phil. pars II)

12/7/2020
Faber et Augustus de Philosophiae adventu colloqui pergunt. Philosophia ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac torvis inflammata luminibus: "Quis," inquit, "has scaenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes...

Duration:00:28:58

Ask host to enable sharing for playback control

5. De Consolatione Philosophiae (I)

11/30/2020
Augustus et Faber de Philosophia quo aspectu et qua facie Boethio apparuerit disserunt. Textus tractatus indidem unde textus proximi episodii depromptus est.

Duration:00:25:54

Ask host to enable sharing for playback control

4. De Boethio

11/23/2020
Quis fuerit Boethius, quando floruerit, et quae opera reliquerit? Textus cuius recitatione Augustus episodium incipit hic invenitur.

Duration:00:26:28

Ask host to enable sharing for playback control

de animo

11/16/2020
Plura invenies in pagina quinphilosophemur.com

Duration:00:28:32

Ask host to enable sharing for playback control

de cupiditate discendi

11/9/2020
Episodium secundum de cupiditate discendi agitur qua interdum omnes impedimur. Senecae verba ab Epistula 108 excerpta sunt. "Bonum tantum habe animum: capies quantum voles. Quo plus recipit animus, hoc se magis laxat."

Duration:00:24:14

Ask host to enable sharing for playback control

Quid est philosophia?

10/31/2020
It's hard to know where to begin -- so we've started from the word itself. For texts and supplemental readings, see episodium I at https://quinphilosophemur.com/season-1

Duration:00:25:24